Adeste fideles

Adeste fideles
laeti triumphantes,
Venite, venite
in Bethlehem.
Natum videte
Regem angelorum.
Venite adoremus
Dominum.

Deum de Deo,
lumen de lumine,
Gestant
puellae viscera.
Deum verum,
genitum non factum.
Venite adoremus
Dominum.

Cantet nunc 'Io'
chorus angelorum;
Cantet nunc
aula caelestium,
Gloria!
Soli Deo Gloria!
Venite adoremus
Dominum.

Ergo qui natus
die hodierna,
Jesu,
tibi sit gloria,
Patris aeterni
Verbum caro factum.
Venite adoremus
Dominum.


Text: Jean Francois Borderies 1790
Melodie: John Reading

Quelle: https://www.evangeliums.net/lieder/lied_adeste_fideles.html