Christliche Liederdatenbank    

Ave, maris stella

1) Ave, maris stella,
Dei Mater alma
Atque semper Virgo
Felix caeli porta.

2) Sumens illud Ave
Gabrielis ore,
Funda nos in pace,
Mutans Evae nomen.

3) Solve vincla reis,
Profer lumen caecis,
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce,

4) Monstra te esse Matrem,
Sumat per te preces,
Qui pro nobis natus
Tulit esse tuus.

5) Virgo singularis,
Inter omnes mitis,
Nos culpis solutos,
Mites fac et castos.

6) Vitam praesta puram
Iter para tutum,
Ut videntes Iesum,
Semper collaetemur.

7) Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Spiritui Sancto
Honor, tribus unus.
Amen

Den Liedtext und Noten findet man in folgenden Liederbüchern:

  Cover Nummer Noten
Gotteslob 520 Bestellen